Svoboda | Graniru | BBC Russia | Golosameriki | Facebook

Talmud[1] vel Thalmud[1] (Hebraice תַּלְמוּד‎ 'disciplina, studium') est corpus iuris civilis et canonici Iudaeorum rabbinicorum, Misnam, seu compendium princeps, et Gemaram, seu commentarium, complectens. Sunt versiones duae: Talmud per se dicitur plerumque de Talmude Babylonico, quinto saeculo aerae vulgaris collato, sed etiam exstat Talmud Hierosolymitanum vel Palaestinum, saeculo quarto collatum. In his libris digesta est prior traditio oralis. Secundum hanc doctrinam,, plurimi Iudaei usque ad tempus recens vitas suas ordinaverunt. Hodie manet opus doctrinale post Biblia Hebraica (Thanach) gravissimum, praesertim apud Orthodoxos.

Talmud Babylonicum, index librorum Vilnae editorum (1880-1886), editionis Talmudis usitatissimae.

Nomen Talmud a radice Hebraica למד (lmd), 'discere, docere' deducitur. Talmud et discendi et docendi actionem significat, necnon litteras, quae tractantur.

Radix Aramaica גמר (gmr), ex qua verbum גְּמָרָא (gəmārā’) tractum est, itidem 'disciplina' sive 'doctrina' sonat.

Editiones

recensere
 
Talmud Babylonicum, editio recentior 20 voluminum
  • Goldschmidt, Lazarus, interpres. 19291936. Der Babylonische Talmud, 12 vol. Berolini. Francoforti, ISBN 3-633-54200-0.
  • Epstein, I., ed. 19351952. The Babylonian Talmud: Translated into English with notes, glossary and indices. 35 vol. Londinii.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Talmud Babylonicum spectant.