Svoboda | Graniru | BBC Russia | Golosameriki | Facebook
Transfiguration pending
Jump to content

Demetrius Popescu

E Vicipaedia
Wikidata Demetrius Popescu
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 9 Septembris 1935; Polovragi
Patria: Romania

Demetrius (Dacoromanice Dumitru) Popescu (natus die 9 Septembris 1935) machinator atque rerum politicarum peritus Dacoromanicus factionis Socialis Democraticae est.

Ad annum 1957 apud Universitatem Polytechnicam Timisvariensem technicae energiae studebat. Tum in diversis societatibus energiae operam dedit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Annis 1976 - 1984 secretarius statalis in ministerio energiae electricae fuit. A die 19 Novembris 1992 ad usque 20 Ianuarii 1996 minister industriae in consilio ministrorum Nicolai Văcăroiu fuit. Annis 2000 - 2004 legatus ad Cameram Legatorum Romaniae erat.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]