Svoboda | Graniru | BBC Russia | Golosameriki | Facebook
Transfiguration pending
Jump to content

Gorgias (Plato)

E Vicipaedia
Prima pagina Gorgiae in antiquissimo manuscripto quod habeamus, Codice Clarkiano dicto, anno 895 exarato.

Gorgias est philosophicum Platonis opus de arte rhetorica, sophistis atque iustitia. Anno incerto compositum est sed quia a vere Socraticis placitis non discedit, inter dialogos iuventutis ponendum est.

Tempus quo sermo habitus est finiri non potest quia variae allusiones ad eventa historica inter se non constant. Quod sine dubio ita voluerat Plato.

Quid sibi proposuerit Plato

[recensere | fontem recensere]

Tempore quo Athenienses tam in iudiciiis quam in politicis coetibus per oratores decidebant omnia, quo adulescentes nobili genere nati educationi suae apud rhetores et sophistas ultimam manum imponere solebant, qui magnas pecunias exigendo tum maxime florebant, tempore quo Isocrates novam scholam instituebat mixturam e rhetorica et politica docturus quam ipse philosophiam appellabat, Plato moralem vim et utilitatem politicam artis oratoriae in dubium revocabat, ostendens eam nihil aliud esse quam auditoribus adsentiendi artem quae nec ad virtutem hominum nec ad veritatem quaerendam quicquam conferebat. Simul maxima placita Socratica adfirmabat: iniuriam esse patiendam potius quam faciendam[1], beatiorem esse hominem iustum iniusto. Postremo confidentiam in deorum providentia proclamabat et in praemiorum poenarumque post mortem adsignatione[2], prout cuiusque merita fuerint. Ita mores magistri sui remininiscebatur qui pluribus annis post sermonis diem martyr iustitiae et veritatis ab iniustis hominibus falso accusatus occubuit[3].

Socrates primum loquitur more dialectico cum Polo et Gorgia, in quo artem rhetoriam quae res bene loquenda et saepe false esse, non vera philosophia conclusit. Deinde dialectica cum Callicle, qui dixit ut hominem cum potestate ius superiorius quam homines vulnerabiles sit, apud ius naturale. At Socrates opposuit, ut "non sola a lege sed a natura, maleficentia dare sceleratior est quam haec subicere, et aequalitatem tenere est iustitia."[4] deinde dixit "quis vitam non est mortem, et mortem vitam"[5] apud Euripides et "corpus est sepulcrum nostrum."[6] Et post mortem anima iusta in paradisum et iniusta in infernum sicut Tartarus et Sisyphus mitti a iudicibus, Minos, Rhadamanthys et Aeacus, more eschatologiae cum verbo in "Odyssea" Homeri "sceptrum aurarium" quod Minos tenet [7]affirmavit.

Editiones et commentarii

[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
Editio princeps apud Aldum Manutium (Venetiis, 1513).
  1. 509c: δυοῖν οὖν ὄντοιν, τοῦ ἀδικεῖν τε καὶ ἀδικεῖσθαι, μεῖζον μέν φαμεν κακὸν τὸ ἀδικεῖν, ἔλαττον δὲ τὸ ἀδικεῖσθαι
  2. 526d: ἐγὼ μὲν οὖν, ὦ Καλλίκλεις, ὑπό τε τούτων τῶν λόγων (hoc est de iudicibus Inferorum) πέπεισμαι, καὶ σκοπῶ ὅπως ἀποφανοῦμαι τῷ κριτῇ ὡς ὑγιεστάτην τὴν ψυχήν
  3. 522b-c: τοιοῦτον μέντοι καὶ ἐγὼ οἶδα ὅτι πάθος πάθοιμι ἂν εἰσελθὼν εἰς δικαστήριον etc.
  4. ου νομω αρα μονον εστιν αίσχιον το αδικειν του αδικεισθαι, ουδε δικαιον το ίσον εχειν, αλλα και φυσει.(489, a-b)
  5. τις δοδεν, ει το ζην μεν εστι καταθανειν, το καταθαωειν δε ζην(492, e)
  6. το μεν σομα εστιν υμιν σημα.(493, a)
  7. χρυσευον ακηπτρον εχοντα, θεμιστεευοντα νεκυσσιν, (526, d)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]