Svoboda | Graniru | BBC Russia | Golosameriki | Facebook
Jump to content

Petrus Lificiu

E Vicipaedia
Wikidata Petrus Lificiu
Res apud Vicidata repertae:
Petrus Lificiu: imago
Petrus Lificiu: imago
Nativitas: 1 Octobris 1950;
Patria: Romania

Petrus (Dacoromanice Petru) Lificiu (natus die 1 Octobris 1950 in Săseni in Galaţi circulo) machinator atque vir publicus Dacoromanicus est.

Ad annum 1976 apud Universitatem Polytechnicam Bucarestensem studebat et machinator automationis industrialis factus est. Hoc munere utens annis 1977 - 2000 pro societatibus commercialibus operam dedit. Anno 2004 doctor scientiae energeticae promotus est. Anno 2009/10 praeses ANRE, agenturae Energiae Romaniae, fuit[1].

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Lificiu, tum sodalis Factionis Democraticae (PSD), anno 2001/02 secretarius statalis in ministerio circumiectus et a die 17 Ianuarii 2002 ad usque 19 Iunii 2003 minister circumiectus in consilio ministrorum Hadriani Năstase fuit. Annis 2004 - 2008 legatus ad Cameram Legatorum Romaniae fuit: Primo pro factione PSD, annis 2005 - 2007 nullius factionis anno 2007/08 Factionis Democraticae erat. Tum fuit praeses vicarius[2] et die 30 Maii 2012 hoc ex magistratu a praeside ministrorum Victore Ponta dimissus est[3].

Lificiu uxorem duxit atque filium et filiam habet.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Ministri aquarum, saltuum et circumiectús Romanici

Simeon Hâncu 1989 · Valerius Eugenius Pop 1990 · Marcianus Bleahu 1991 · Aurelius-Constantinus Ilie 1992 · Ioannes Oltean 1996 · Sorin Frunzăverde 1997 · Romeus Tomescu 1998 · Aurelius-Constantinus Ilie 2000 · Petrus Lificiu 2003 · Sperantia-Maria Ianculescu 2004 · Sulfina Barbu 2004 · Attila Korodi 2007 · Nicolaus Nemirschi 2008 · Helena Udrea 2009 · Ladislaus Borbély 2009 · Attila Korodi 2012 · Rovana Plumb 2012 · Attila Korodi 2014 · Gratiela Gavrilescu 2014 · Christina Paşca Palmer 2015 · Daniel Constantin (circumiectus) 2017 · Hadriana Petcu (aquae et saltus) 2017 · Gratiela Gavrilescu 2017 (circumiectus) · Hadriana Doina Pană 2017 (aquae et saltus) · Ioannes Deneș 2018 (aquae et saltus) · Costel Alexe 2019 · Mircea Fechet 2020 · Barna Tánczos 2020