Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Cum ventum in aciem, turpe principi virtute vinci, turpe
comitatui virtutem principis non adaequare. iam vero
infame in omnem vitam ac probrosum superstitem principi
suo ex acie recessisse: illum defendere, tueri, sua quoque
fortia facta gloriae eius adsignare praecipuum sacramentum
est: principes pro victoria pugnant, comites pro principe.
[2]
si civitas in qua orti sunt longa pace et otio torpeat, plerique nobilium adulescentium petunt ultro eas nationes, quae
tum bellum aliquod gerunt, quia et ingrata genti quies et
facilius inter ancipitia clarescunt magnumque comitatum
[3]
non nisi vi belloque tueare; exigunt enim principis sui
liberalitate illum bellatorem equum, illam cruentam victricemque frameam; nam epulae et quamquam incompti,
largi tamen apparatus pro stipendio cedunt. materia munificentiae per bella et raptus.
[4]
nec arare terram aut expectare annum tam facile persuaseris quam vocare hostem et
vulnera mereri; pigrum quin immo et iners videtur sudore
adquirere quod possis sanguine parare.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.